ZIEGLERUS Jacobus

ZIEGLERUS Jacobus
ZIEGLERUS Jacobus
Landaviensis Orator, Philosophus, Mathematicus et Theologus insignis, docuit Viennae;M inde Turcicorum armorum terrore motus, ad Episcopum Passaviensem, qui tum e Salmensibus Comitibus erat, se recepit, atque in otio hoc gratissimo varia scripsit. Obiit A. C. 1549. Eius liber, Christiani II. Regis Danemarchiae crudelitas, perpetrata in proceres Suetiae et populum Holmensem, multum laudatura P. Iovio. Edidit etiam Descriptionem Terrae Sanctae, quâ Eusebium, Bedam, Baconum, Burchardum et Breitenbachium longe post se reliquit; Reliqua eius scripta enarrat Teissier, Elogior. Part. 1. Notas eius in selecta S. Scripturae loca, cum Epist. Candidi Arriani, et Rhetoric. Marci Victorii, qui de Generat. div. agunt, I. I. Fuggerus edidit. Vide quoque Voss. de Scient. Mathemat. p. 255. et 377. 378. ut et supra Iacobus Zieglerus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • JACOBUS Zieglerus — Mathematicus, Astrologicos, Geographicos, etc. tractatus edidit …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”